Santa Missa em Latim - Liturgia Católica Apostólica Romana

www.liturgiacatolica.com
Ir para o conteúdo

Santa Missa em Latim

RECURSOS > ARTIGOS
PUBLICIDADE

Ritus Initiales

Cantus ad introitum
Populo congregato, dum ingreditur sacerdos cum ministris, cantus ad introitum incipitur. Post venerationem altaris, sacerdos sedem petit.

S: In nómine Patris, et Fìlii, et Spíritus Sancti.
Omnes: Amen.

Salutatio populi

1a Fórmula
S: Grátia Dómini nostri Iesu Christi, et cáritas Dei, et communicátio Sancti Spíritus sit cum ómnibus vobis.
O: Et cum spíritu tuo.

2a Fórmula
S: Grátia vobis pax a Deo Patre nostro et Dómino Iesu Christo.
O: Benedíctus Deus et Pater Dómini nostri Iesu Christi.

3a Fórmula
S: Dóminus vobíscum (vel Pax vobis)
O: Et cum spiritu tuo.

Actus paenitentiales

1a: Formula
S: Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.
Fit brevis pausa silentii.
Omnes simul faciunt confessionem:

O: Confíteor Deo omnipoténti et vobis, fratres, quia peccávi nimis cogitatióne, verbo, ópere et omissióne, (percutientes sibi pectus) mea culpa, mea culpa, mea máxima culpa. Ideo precor beátam Maríam Semper Vírginem omnes Angelos et Sanctos et vos fratres, oráre pro me, ad Dominum Deum nostrum.

S: Misereátur nostri omnípotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.
O: Amen.

2 a : Formula
S.: Frates, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda.
Fit brevis pausa silentii

S.: Miserére nostri, Dómine.
O.: Quia peccávimus tibi.
S.: Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam.
O.: Et salutáre tuum da nobis.
S.: Misereátur nostri omnípotens Deus, et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.
O.: Amen.

3a: Formula
S.: Fratres, agnoscámus peccáta nostra, ut apti simus ad sacra mystéria celebránda..
Fit brevis pausa silentii

S.: Qui missus es sanáre contrítos corde: Kýrie, eléison.
O.: Kýrie, eléison.
S.: Qui peccatóres vocáre venísti: Christe, eléison.
O.: Christie, eléison
S.: Qui ad déxteram Patris sedes, ad interpellándum pro nobis: Kýrie, eléison.
O.: Kýrie, eléison
S.: Misereátur nostril omnipotens Deus et, dimíssis peccátis nostris, perdúcat nos ad vitam aetérnam.
O.: Amen.

Kýrie, eléison
Sequuntur invocations Kýrie, eléison, nisi iam praecesserint in aliqua formula actus paenitentialis.

S: Kyrie eléison.     - O: Kyrie eléison..
S: Christe eléison.  - O: Christe eléison..
S: Kyrie eléison.     - O: Kyrie eléison.

Gloria in excelsis
Deinde, quando praescribitur, cantatur vel dicitur hymnus:

S: Glória in excélsis Deo
O: et in terra pax homínibus bonae voluntátis. Laudámus te, benedícimus te, adorámus te, glorificamus te, grátias ágimus tibi propter magnam glóriam tuam, Dómine Deus, Rex caeléstis, Deus Pater omnípotens. Dómine Fili unigénite, Jesu Christe, Dómine Deus, Agnus Dei, Fílius Patris; qui tollis peccáta mundi, miserére nobis; qui tollis peccáta mundi, súscipe deprecatiónem nostram; qui sedes ad déxteram Patris, miserére nobis. Quoniam tu solus sanctus Tu solus Dóminus, Tu solus Altíssimus, Jesu Christe, cum Sancto Spíritu in glória Dei Patris. Amen.

Collecta
Quo hymno finito, sacerdos, manibus iunctis, dicit.

S: Orémus.
Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporis spatium in silentio orant.
Tunc sacerdos, manibus extensis, dict orationem; qua finita, populus acclamat.

O: Amen.


Liturgia Verbi

Lectiones et cantus
Lector ad ambonem legit primam lectionem.
Ad finem lectionis significandam, lector subdit: Verbum Dómini.

O: Deo grátias.
Psalmista seu cantor psalmum dicit, populo responaum proference.
Postea, si habenda sit, legitur secunda lectio.
Ad finem lectionis significandam, lector subdit: Verbum Dómini.

O: Deo gratias.
Sequitur Allelúia, vel alter cantus.

Diaconus vel sacerdos: Dóminis vobiíscum.
O: Et cum spiritu tuo.

D: Léctio sancti Evangélii secùndum N.
O: Glória tibi, Dómine.
Finito Evangelio, diaconus vel sacerdos dicit: Verbum Dómini.

O: Laus tibi, Christe.

Homilia
Deinde fit homilia.

Professio fidei (Profissão de Fé)
Fit diebus dominicis et in sollemnitatibus

S: Credo in unum Deum,
O: Patrem omnipoténtem, factórem caeli et terrae, visibílium ómnium et invisibílium. Et in unum Dóminum Jesum Christum, Fílium Dei unigénitum, et ex Patre natum ante ómnia sáecula Deum de Deo, lumen de lúmine, Deum verum de Deo vero, génitum, non factum, consubstantiálem Patri: per quem omnia facta sunt. Qui propter nos hómines et propter nostram salútem descéndit de caelis.

Ad verba quae sequuntur, usque ad factus est, omnes se inclinant.

Et incarnátus est de Spíritu Sancto ex María Vírgine, et homo factus est.Crucifìxus etiam pro nobis sub Póntio Piláto; passus et sepúltus est, et resurréxit tértia die, secundum Scriptúras, et ascéndit in caelum, sedet ad déxteram Patris. Et íterum ventúrus est cum gloria iudicáre vivos et mórtuos, cuius regni non erit finis. Et in Spíritum Sanctum, Dóminum et vivificántem: qui ex Patre Filióque procédit. Qui cum Patre et Fìlio simul adorátur et conglorificátur: qui locútus est per prophétas. Et unam, sanctam, cathólicam, et apostólicam Ecclésiam. Confiteor unum baptìsma in remissiónem peccatórum. Et exspécto resurrectiónem mortuórum, et vitam ventúri sáeculi. Amen.

Oratio universalis (Oração dos fiéis)
Deinde fit oratio universalis, seu oratio fidelium: post intentiones prolatas, populus precationem suam exprimit sive invocatione communi, sive oratione sub silentio.


Liturgia Eucharistica

Praeparatio Donorum
Sedentes
Si cantus ad offertorium nom peragitur, sacerdoti licet haec verba elata voce proferre:

S: Benedictus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus panem, quem tibi offérimus, fructum terrae et óperis mánuum hóminum: ex quo nobis fiet panis vitae.
In fine populus acclamare potest:

O: Benedíctus Deus in Sáecula.
Diaconus, vel sacerdos, infudit vinum et parum aquae in calicem, dicens secreto:

Per huius aquae et vini mystérium eius efficiámur divinitátis consórtes, qui humanitátis nostrae fíeri dignátus est párticeps.
Postea sacerdos dicit, elevans aliquantulum calicem super altare, secreto, vel elata voce:

S: Benedictus es, Dómine, Deus univérsi, quia de tua largitáte accépimus vinum, quod tibi offérimus, fructum vitis et óperis mánuum hóminum, ex quo nobis fiet potus spiritális.
In fine populus acclamare potest:

O: Benedíctus Deus in Sáecula.
Postea sacerdos, inclinatus, dicit secreto:

In spíritu humilitátis et in ánimo contríto suscipiámur a te, Dómine;
Et sic fiat sacrifícium nostrum in conspectus tuo hódie, ut pláceat tibi, Dómine Deus.
Deinde sacerdos, stans ad latus altaris, lavat manus, dicens sacreto:

Lava me, Dómine, ab iniquitáte mea, et a peccáto meo munda me.
Stans postea in medio altaris, versus ad populum, extendens er iungens manus, dicit:

S: Oráte, fratres:
ut meum ac vestrum sacrificium acceptábile fiat apud Deum Patrem omnipoténtem.
Populus responder:

O: Suscípiat Dóminus sacrificium de mánibus tuis ad laudem et glóriam nóminis sui, ad utilitátem quoque nostram totiús que Ecclésiae suae sanctae.
In fine orationis super oblata, populus acclamat: Amen.


Prex Eucharistica I
Tunc sacerdos incipit Precem eucharisticam.

S: Dóminus vobíscum
O: Et cum spiritu tuo.

S: Sursum Corda.
O: Habémus ad Dóminum.

S: Grátias agámus Dómino Deo nostro.
O: Dignum et iustum est.
Sacerdos prosequitur praefationem
In fine praefationis, una cum populo, ipsam praefationem, concludit, cantans vel clara voce dicens:

O: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dómine Deus Sábaoth.
Pleni sunt caeli et terra glória tua.
Hosána in excélsis.
Benedictus qui venit in nominee dómini.
Hosána in excélsis.


Prex Eucharistica I
Seu Canon Romanus

S: Te ígitur, clementíssime Pater, per Iesum Christum, Filium tuum, Dóminum nostrum, súpplices rogámus ac pétimus, uti accépta hábeas et benedícas + haec dona, haec múnera, haec sancta sacrificia illibáta, in primis, quae tibi offérimus pro Ecclésia tua sancta cathólica: quam pacificáre, custódire, adunáre et régere dignéris toto orbe terrarium: una cum fámulo tuo Papa nostro N. et Antístite nostro N. et omnibus orthodoxies atque cathólicae et apostólicae fidei cultóribus.

S: Meménto, Dómine, famulórum famularúmque tuárum N. et N. et ómnium circumstántium, quorum tibi fides cógnita est es nota devótio, pro quibus tibi offérimus: vel qui tibi ófferunt hoc sacrifícium laudis, pro se  suísque omnibus: pro redemptióne animárum suárum, pro spe salútis et incolumitátis suae: tibíque reddunt vota sua aetérno Deo, vivo et vero.

S: Communicántes, et memoriam venerántes, in primis gloriósae semper Virginis Maríae, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: + sed et beáti Ioseph, eiúsdem Vírginis Sponsi, et beatórum Apostolórum ac Mártyrum tuórum, Petri et Pauli, Andréae, (Iacóbi, Ioánnis, Thomae, Iacóbi, Philíppi, Bartholomaéi, Matthaéi, Simónis et Thaddaéi: Lini, cleti, Cleméntis, Xysti, Cornélii, Cypriáni, Lauréntii, Chrysógoni, Ioánis et Pauli, Cosmae et Damiáni) et ómnium Sanctórum tuórum; quorum méritis precibúsque concédas, ut in omnibus protectiónis tuae muniámur auxílio. (Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.)



Communicantes Propria

- In Nativitate Domini et per octavam
Communicántes, et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes, (qua) quo beáte Mariae intemeráta virgínitas huic mundo édidit Salvatórem:
Sed et memóriam venerántes, in primis eiúsdem gloriósae semper Virginis Mariae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +


- In Epiphania Domini
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Unigénitus tuus, in tua tecum glória coaetérnus, in veritáte carnis nostrae visibíliter corporális appáruit: sed et memóriam venerántes in primis gloriósae semper Vírginis Mariae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +


- A Missa Vigiliae paschalis usque ad dominicam II Paschae
Communicántes, et (noctem sacratíssimam) diem sacratíssimum celebrántes Resurrectiónis Dómini nostri Iesu Christi secúndum carnem: se et memóriam venerántes in primis gloriósae semper Virginis Maríae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +
- In Ascensione Domini
Communicántes, et diem sacratíssimum celebrántes, quo Dóminus noster, unigéntus Filius tuus, unítam sibi fragilitátis nostrae substántiam in gloriae tuae déxtera collocávit:
Sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Virginis Mariae, Genetrícis eiúsdem Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +


- In dominica Pentecostes
Communicántes, et diem sacratíssimum Pentecóstes celebrántes, quo Spíritus Sanctus Apóstolis in ígneis linguis appáruit:
Sed et memóriam venerántes, in primis gloriósae semper Virginis Mariae, Genetrícis Dei et Dómini nostri Iesu Christi: +

Hanc ígitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae famíliae tuae, quaesumus, Dómine, ut placátus accípias:
Diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas grege numerári. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.).


- A Missa Vigiliae paschalis usque ad dominicam II Paschae
Hanc igitur oblatiónem servitútis nostrae, sed et cunctae familiae tuae, quam tibi offérimus pro his quoque, quos regeneráre dignátus es ex aqua et Spíritu Sancto, tríbuens eis remissiónem ómnium peccatórum, quáesumus, Dómine, ut placátus accípias: diésque nostros in tua pace dispónas, atque ab aetérna damnatióne nos éripi et in electórum tuórum iúbeas numearári. (Per Christum Dóminum nostrum. Amen.)


S: Quam oblatiónem tu, Deus, in ómnibus, quáesumus, benedíctam, adscríptam, ratam, rationábilem, acceptabilémque fácere dignéris:
Ut nobis Corpus et Sanguis fiat dilectíssimi Fílii tui, Dómini nostri Iesu Christi.

Genuflexi

S: Qui, prídie quam paterétur, accépit panem in sanctas ac venerábiles manus suas, et elevátis óculis in caelum ad te Deum Patrem suum omnipoténtem, tibi grátias agens benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

S: ACCÍPITE ET MANDUCATE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.
Hostiam consecratam ostendi populo.

S: Sìmili modo, postquam cenàtum est, accìpiens et càlicem, ìterum gràtias àgens dedit discìpulis suis, dicens:

S: ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINES MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIONEM PECCATORUM. HOC FÁCITE IN MEAN COMMEMORATIÓNEM.
Calicem ostendit populo.
Deinde dicit sacerdos:

S: Mystérium fìdei.
Et populos prosequitur, acclamans:

O: Mortem tua annuntiàmus, Dòmine, et tuam resurrectiònem confitèmur, donec vènias.

2a formula:
O: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

3a formula
O: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.


Postea sacerdos dicit:

S: Unde et mémores, Dómine, nos servi tui, sed et plebs tua sancta, eiúsdem Christi, Fílii Tui, Dómini nostri, tam beatae passiónis, necnon et ab ínferis resurrectiónis, sed et in caelos gloriósae ascensiónis: offérimus praeclárae maiestáti tuae de tuis donis ac datis hóstiam puram, hóstiam sanctam, hóstiam immaculátam, Panem sanctam vitae aetérnae et Cálicem salútis perpétuae.

S: Supra quae propítio ac seréno vultu respícere dignéris: et accépta habére, sículti accépta habére dignátus es múnera púeri tui iusti Abel, et sacrifícium Patriárchae nostri Abrahae, et quod tibi óbtulit summus sacérdos tuus Melchísedech, sanctum sacrifícium, immaculátam hóstiam.

S: Súpplices te rogámus, omnípotens Deus: iube haec perférri per manus sancti Angeli tui in sublíme altáre tuum, in conspéctu divínae maiestátis tuae; ut quotquot ex hac altáris participatióne sacrosánctum Fílii tui Corpus et Sánguinem sumpsérimus, omni benedictione caelésti et grátia repleámur. (Per eúndem Christum Dóminum nostrum. Amen.)

S: Meménto étiam, Dómine, famulórum famularúmque tuárum (N) et (N), qui nos praecessérunt cum signo fídei, et dórmiunt in somno pacis.

S: Ipsis, Dómine, et ómnibus in Christo quiescéntibus, locum refrigerii, lucis et pacis, ut indúlgeas, deprecámur. (Per eúndem Christum Dominum nostrum. Amen.)

S: Nobis quoque peccatóribus fámulis tuis, de multitúdine miseratiónum tuárum sperántibus, partem áliquam et societátem donáre dignéris cum tuis sanctis Apóstolis et Martýribus : cum Ioánne, Stéphano, Matthía, Bárnaba, (Ignátio, Alexándro, Marcellíno, Petro, Felicitáte, Perpétua, Agatha, Lúcia, Agnéte, Caecília, Anastásia) et omnibus Sanctis tuis: intra quorum nos consórtium, non aestimátor mériti, sed véniae, quáesumus, largítor admítte.

S: Per Christum Dóminum nostrum, Per quem haec ómnia, Dómine, semper bona creas, sanctíficas, vivíficas, benedícis, et praestas nobis.

S: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitate Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

O: Amen.


Prex Eucharistica II

S: Vere dignum et iustum est, aequum et salutáre, nos tibi, sancte Pater, semper et ubíque grátias ágere per Filium dilectiónis tuae Jesum Christum. Verbum tuum, per quod cuncta fecísti: quem misísti nobis Salvatórem et Redemptórem, incarnátum de Spíritu Sancto et ex Virgine natum. Qui voluntátem tuam adímplens et pópulum tibi sanctum acquirens exténdit manus cum paterétur, ut mortem sólveret et resurrectiónem manifestáret. Et ídeo cum Angelis et ómnibus Sanctis glóriam tuam praedicámus, una voce dicéntes:

O: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dóminus Deus Sábaoth. Pleni sunt caeli et terra glória tua. Hosánna in excélsis. Benedíctus qui venit in nómine Dómini. Hosánna in excélsis.

S: Vere Sanctus es, Dómine, fons omnis sanctitátis. Haec ergo dona, quaesumus, Spíritus tui rore sanctífica, ut nobis Corpus et Sanguis fiant Dómini nostri, Jesu Christi.

S: Qui cum Passióni voluntárie traderétur, accépit panem et grátias ágens fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

S:  ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.
Hostiam consecratam ostendi populo.

S: Sìmili modo, postquam cenátum est, accípiens et cálicem, íterum grátias ágens dedit discípulis suis, dicens:

S: ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINES MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÀCITE IN MEAN COMMEMORATIÓNEM.
Calicem ostendit populo.
Deinde dicit sacerdos:

S: Mystérium fìdei.
Et populos prosequitur, acclamans:

O: Mortem tua annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

2a formula:
O: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

3a formula
O: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.


Deinde sacerdos dicit:

S: Mémores ígitur mortis et resurrectiónis eius, tibi, Dómine, panem vitae, et calicem salútis offérimus, grátias agéntes quia nos dignos habuisti astáre coram te et tibi ministràre.

S: Et súpplices deprecámur, ut Córporis et Sánguinis Christi partìcipes a Spìritu Sancto congrégemur in unum.

S: Recordáre, Dómine, Ecclésiae tuae toto orbe diffúsae, ut eam in caritáte perfìcias una cum Papa nostro N. et Epíscopo nostro N. et univérso clero.


In Missis pro defunctis addi potest:

S: Meménto fámuli tui (fámule tuae) N., quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti. Cocéde, ut, qui (quae) complantátus (complantáta) fuit similitúdini mortis Filii tui, simul fiat et resurrectiónis ipsíus.


S: Meménto etiam fratrum nostrórum, qui in spe resurrectiónis dormiérunt, omniúmque in tua miseratióne defunctòrum, et eos in lumen vultus tui admìtte.

S: Omnium nostrum, quaesumus, miserére, ut cum beáta Dei Genetrice Virgine Maria, beàtis Apóstolis et ómnibus Sanctis, qui tibi a saeculo placuérunt, aetèrnae vitae mereámur esse consórtes, et te laudémus et glorificémus per Filium tuum Jesum Christum.

S: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saecula saeculórum.

O: Amen.


Prex Eucharistica III

S: Vere Sanctus es, Dómine, et mérito te laudat omnis a te cóndita creatúra, quia per Fílium tuum, Dóminum nostrum Iesum Christum, Spíritus Sancti operánte virtúte, vivíficas et sanctíficas univérsa, et pópulum tibi congregáre non désinis, ut a solis ortu usque ad occásum oblátio munda offerátur nómini tuo.

S: Spplices ergo te, Dómine, deprecámur, ut haec múnera, quae tibi sacránda detúlimus, eódem Spíritu sanctificáre dignéris, ut Corpus et + Sanguis fiant Fílii tui Dómini nostri Iesu Christi, cuius mandáto haec mysteria celebrámus.

Genuflexi

S: Ipse enim in qua noctre tradebátur, accepit panem et tibi grátias agens benedíxit, fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

S:  ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.
Hostiam consecratam ostendi populo.

S: Simili modo, postquam cenátum est, accípiens cálicem, et tibi grátias agens benedíxit, dedítque discípulis suis, dicens:

S: ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINES MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÀCITE IN MEAN COMMEMORATIÓNEM.
Calicem ostendit populo.
Deinde dicit sacerdos:

S: Mystérium fídei.
Et populos prosequitur, acclamans:

O: Mortem tua annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

2a formula:
O: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

3a formula
O: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.


Deinde sacerdos dicit:

S: Mémores ígitur, Dómine, eiúsdem Fílii tui salutíferae passiónis necnon mirábilis resurrectiónis et ascensiónis in caelum, sed et praestolántes álterum eius advéntum, offérimus tibi, grátias referéntes, hoc sacrifícium vivum et sanctum.

S: Réspice, quáesumus, in oblatiónem Ecclésiae tuae et, agnóscens Hóstiam, cuius voluísti immolatióne placári, concéde, ut qui Córpore et Sánguine Fílii tui refícimur, Spíritu eius Sancto repléti, unum corpus et unus spíritus inveniámur in Christo.

S: Ipse nos tibi perfíciat munus aetérnum, ut cum eléctis tuis hereditátem cónsequi valeámus, in primis cum beatíssima Vírgine, Dei Genetríce, María, cum beátis Apóstolis tuis et gloriósis Martýribus (cum Sancto N) et ómnibus Sanctis, quorum intercessióne perpétuo apud te confídumus adiuvari.

S: Haec Hóstia nostrae reconciliatiónis profíciant, quáesumus, Dómine, ad totíus mundi pacem atque salútem. Ecclésiam tuam, pergrinántem in terra, in fide et caritáte firmáre dignéris cum fámulo tuo Papa nostro (N) et Epíscopo nostro (N), cum episcopáli órdine et univérso clero et omni pópulo acquisitiónis tuae. Votis huius famíliae, quam tibi astáre voluísti, adésto propítius. Omnes fílios tuos ubíque dispérsos tibi, clemens Pater, miserátus coniúnge.

S: Fratres nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sáeculo transiérunt, in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.


S: Meménto fámuli tui (fámule tuae) N., quem (quam) (hódie) ad te ex hoc mundo vocásti. Cocéde, ut, qui (quae) complantátus (complantáta) fuit similitúdini mortis Filii tui, simul fiat et resurrectiónis ipsíus, quando mórtuos suscitábit in carne de terra et corpus humilitátis nostrae configurábit córpori claritátis suae.
Sed et frates nostros defúnctos et omnes qui, tibi placéntes, ex hoc sáeculo transiérunt in regnum tuum benígnus admítte, ubi fore sperámus, ut simul glória tua perénniter satiémur, quando omnem lácrimam abstérges ab óculis nostris, quia te, sícuti es, Deum nostrum vidéntes, tibi símiles érimus cuncta per sáecula, et te sine fine laudábimus, per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris. +


S: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia sáecula saeculórum.

O: Amen.


Prex Eucharistica IV

S: Confitémur tibi, Pater sancte, quia magnus es et ómnia ópera tua in sapiéntia et caritáte fecísti. Hóminem ad tuam imáginem condidísti, eíque commisísti mundi curam univérsi, ut, tibi soli Creatóri sérviens, creatúris ómnibus imperáret. Et cum amicítiam tuam, non obóediens, amisísset, non eum dereliquísti in mortis império. Omnibus enim misericórditer subvenísti, ut te quaeréntes invenírent. Sed et foedera plúries homínibus obtulísti eósque per prophétas erudísti in exspectatióne salútis. Et síc, Pater sancte, mundum dilexísti, ut, compléta plenitúdine témporum, Unigénitum tuum nobis mítteres Salvatórem.
Qui, incarnátus de Spíritu Sancto et natus ex María Vírgine, in nostra condiciónis forma est conversátus per ómnia absque peccáto: salútem evangelizávit paupéribus, redemptiónem captívis, maestis corde laetítiam. Ut tuam vero dispensatiónem impléret, in mortem trádidit semetípsum ac, resúrgens a mórtuis, mortem destrúxit vitámque renovávit. Et, ut non ámplius nobismetípsis viverémus, sed sibi qui pro nobis mórtuus est atque surréxit, a te, Pater, misit Spíritum Sanctum primítias credéntibus, qui, opus suum in mundo perfíciens, omnem sanctificatiónem compléret.
Quáesumus ígitur, Dómine, ut idem Spíritus Sanctus haec múnera sanctificáre dignétur, ut Corpus et + Sanguis fiant Dómini nostri Iesu Christi ad hoc magnum mystérium celebrándum, quod ipse nobis relíquit in foedus aetérnum.

Genuflexi

S: Ipse enim, cum hora venísset ut glorificarétur a te, Pater sancte, ac dilexísset suos qui erant in mundo, in finem diléxit eos: et cenántibus illis accépit panem, benedéxit ac fregit, dedítque discípulis suis, dicens:

S:  ACCÍPITE ET MANDUCÁTE EX HOC OMNES: HOC EST ENIM CORPUS MEUM QUOD PRO VOBIS TRADÉTUR.
Hostiam consecratam ostendi populo.

S: Simili modo, accípiens cálicem, ex genímine vitis replétum, grátias egit, dedítque discípulis suis, dicens:

S: ACCÍPITE ET BÍBITE EX EO OMNES: HIC EST ENIM CALIX SÁNGUINES MEI NOVI ET AETÉRNI TESTAMÉNTI, QUI PRO VOBIS ET PRO MULTIS EFFUNDÉTUR IN REMISSIÓNEM PECCATÓRUM. HOC FÀCITE IN MEAN COMMEMORATIÓNEM.
Calicem ostendit populo.
Deinde dicit sacerdos:

S: Mystérium fídei.
Et populos prosequitur, acclamans:

O: Mortem tua annuntiámus, Dómine, et tuam resurrectiónem confitémur, donec vénias.

2a formula:
O: Quotiescúmque manducámus panem hunc et cálicem bíbimus, mortem tuam annuntiámus, Dómine, donec vénias.

3a formula
O: Salvátor mundi, salva nos, qui per crucem et resurrectiónem tuam liberásti nos.


Deinde sacerdos dicit:

S: Unde et nos, Dómine, redemtiónis nostrae memoriále nunc celebrántes, mortem Christi eiúsque descénsum ad ínferos recólimus, eius resurrectiónem et ascensiónem ad tuam déxteram profitémur, et, exspectántes ipsíus advéntum in glória, offérimus tibi eius Corpus et Sánguinem, sacrificium tibi acceptábile et toti mundo salutáre.

S: Réspice, Dómine, in Hóstiam, quam Ecclésiae tuae ipse parásti, et concéde benígnus ómnibus qui ex hoc uno pane participábunt et cálice, ut, in unum corpus a Sancto Spíritu congregati, in Christo hóstia viva perficiántur, ad laudem glóriae tuae.

S: Nunc ergo, Dómine, ómnium recordáre, pro quibus tibi hanc oblatiónem offérimus: in primis fámuli tui, Papae nostri (N), Epíscopi nostri (N), et Episcopórum órdinis univérsi, sed et totíus cleri, et offeréntium, et circum astántium, et cuncti pópuli tui, et ómnium, qui te quaerunt corde sincéro. Meménto étiam illórum, qui obiérunt in pace Christi tui, et ómnium defenctórum, quorum fidem to solus cognovísti.

S: Nobis ómnibus, filiis tuis, clemens Pater, concéde, ut caeléstem hereditátem cónsequi valeámus cum beáta Vírgine, Dei Genetríce, María, cum Apóstolis et Sanctis tuis in regno tuo, ubi cum univérsa creatúra, a corruptióne peccáti mortis liberáta, te glorificémus per Christum Dóminum nostrum, per quem mundo bona cuncta largíris.

S: Per ipsum, et cum ipso, et in ipso, est tibi Deo Patri omnipoténti, in unitáte Spíritus Sancti, omnis honor et glória per ómnia saécula saeculórum.

O: Amen.



Ritus communionis

Oratio dominica

S: Praecéptis salutäribus móniti et divína institutióne formáti, audémus dicere:

Sacerdos, una cum populo, pergit:

O: Pater noster, qui es in caelis: sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo, et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo.

S: Líbera nos, quaésumus, Dómine, ab ómnibus malis, da propítius pacem in diébus nostris, ut, ope misericórdiae tuae adiúti, et a peccáto simus semper líberi et ab omni perturbatióne secúri: exspectántes beátam spem et advéntum Salvatóris nostri Jesu Christi.
Populus orationem concludit, acclamans:

O: Quia tuum est regnum, et potéstas, et glória in sáecula.

Ritus pacis
Deinde sacerdos dicit

S: Dómine Jesu Christe, qui dixísti Apóstolis tuis: Pacem relínquo vobis, pacem mean do vobis; ne respícias peccata nostra, sed fidem Ecclésiae tuae; eámque secúndum voluntátem tuam pacificáre et coadunàre dignéris.Qui vivis et regnas in sáecula saeculórum.
O: Amen.

S: Pax Dómini sit semper vobíscum.
O: Et cum spiritu tuo.
Deinde, pro opportunitate, diaconus, vel sacerdos, subiungit:

S: Offérte vobis pacem.
Et omnes, iuxta locorum consuetudines, pacem et caritatem sibi invicem significant

Fractio Panis
Deinde sacerdos accipit hostiam eamque super patenam frangit, et particulam immittit in calicem, dicens secreto

Haec commíxtio Córporis et Sánguinis Dómini nostri Iesu Christi fiat accipiéntibus nobis in vitam aetérnam.
Interim cantatur vel dicitur:

O: Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi; miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi; miserére nobis.
Agnus Dei, qui tollis peccáta mundi; dona nobis pacem.
Quod etiam pluries repeti potest, si fractio panis protrahitur. Ultima tamen vice dicitur: dona nobis pacem.

Praeparatio sacerdos ad Communionem
Sacerdos deinde, manibus iunctis, dicit secreto:

Dómine Iesu Christe, Fili Dei vivi, qui ex voluntáte Patris, cooperánte Spíritu Sancto, per mortem tuam mundum vivificásti: líbera-me per hoc sacrosánctum Corpus et Sánguinem tuum ab ómnibus inquitátibus meis et univérsis malis: et fac me tuis semper inhaerári mandátis, et a te numquam separáti permíttas.

Vel:

Percéptio Córporis et Sánguinis tui, Dómine Iesu Christie, nom mihi provéniat in iudícium et condemnatiónem: sed pro tua pietáte prosit mihi ad tutaméntum mentis et córporis et ad medélam percipiéndam.

Communio sacerdos et populi
Sacerdos genuflectit, accipit hostiam, eamque aliquantulum elevantam super patenam tenens, ad populum versus, clara voce dicit:

S: Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccáta mundi.
Beáti qui ad cenam Agni vocáti sunt.
Et una cum populo semel subdit:

O: Dómine, non sum dignus, ut intres Sub tectum meum, sed tantum dic Verbo, et sanabitur anima meã.
Et sacerdos, ad altare versus, secreto dicit:

Corpus Christi custódiat me in vitam aetérnam.
Et reverenter sumiot Corpus Christi. Deinde accipit clicem et secreto dicit:

Sanguis Christi custódiat me in vitam aetérnam
Et reverenter sumit Sanguinem Christi.

Postea sacerdos accedit ad communicandos, et hostiam parum elevatam unicuique eorum ostendit, dicens: Corpus Christi,

Comminicants, stans vel genuflexus, respondet: Amem

Si sacra Communio datur specie vini, sacerdos vel diaconus dicit: Sanguis Christi

Comminicants, stans, respondet: Amem

Dum sacerdos sumit Corpus Christ, incipit cantus ad Communionem.

Sedentes

Distributione Communions expleta, pro opportunitate sacrum silentium, per aliquod temporis spatium, servari, vel psalmus aut canticum laudi proferri  poster.

Oratio post Communionem
Deinde, stans ad sedem vel ad altare, sacerdos dicít:

S: Orémus:
Et omnes una cum sacerdote per aliquod temporia apatiamu in silentio orant, nisi silentium iam praecesserit. Deinde sacerdos, mainibus extensis, dicits orationem post Communionem. Populus in fine acclamt:

O: Orémus:


Ritus Conclusionis
Sequuntur, si habendae sint, breves annuntiationes ad populum.

S: Dóminus vobìscum.
O: Et cum spíritu tuo.
Sacerdos benedict populu, dicens:

S: Benedìcat vos omnipotens Deus, Pater, et Filius, + et Spíritus Sanctus.
O: Amen.
Quibusdam diebus vel occasionibus, huic formulae benediction praemittitur, íuxta rubricas, alia formula benedictionis sollemnior, vel oratio super populum.

Deinde diaconus, vel ipse sacerdos, minibus iunctis, ad populum versus dicit:.

S: Ite, missa est.
O: Deo grátias.
Deinde sacerdos altare osculo venerator, ut initio. Facta denique debita reverêntia cum ministris, recedit.

Si qua actio liturgica immediate sequtur, ritus dimenssinoes omittuntur.


O texto latino é reprodução fotográfica do ORDO MISSAE ad susm fidekium da Poliglotta Vaticana, 1971

PUBLICIDADE
Voltar para o conteúdo